Liber Paralipomenon Primus*

Caput 15: Versus 24

Porro Sebenias et Josaphat,etc. Hi septem sacerdotes coram arca tubis canentes sancti praedicatores, sunt septiformi Spiritu gratiae pleni, qui Evangelium in Ecclesia Christi praedicant, et sacramentum incarnationis auditoribus praedicant.Clangebant.Aliter fit tuba congregandi populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, etc. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritos hoc modo formatur, ut tribus fistulis aereis in capite angusto inspiretur, sicut per quatuor vociducas aereas quae per aereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum vehementissimum proferant: quae significant Evangelium trina confessione trium personarum, in capite angusto, id est in nativitate Christi divinitus inspiratum, per quatuor vociducas aereas, id est per quatuor evangelistas; aereo, id est stabili fidei et operis est fundamento in orbe vocem vehementissimam quasi tubae congregantis vocem emittere.
(* Traductions européennes)